Liber Leviticus*

Caput 7: Versus 16

Si voto vel sponte,etc. Omne sacrificium pacificorum, vel salutare spontaneum est, unde inter dona superius positum est. Sed gratiarum actionis vel laudis sacrificium, quamvis species ejus sit, quia rationabile est, voluntarium non dicitur: quia, cum rationales sumus, debitum quodammodo praecipuum Creatori debemus rationabile sacrificium.Eadem similiter.Quia quidam post hujus vitae finem aliam talem descripserunt, introducentes quoddam saeculum mille annorum in quo Jerusalem aedificatur et templum ejus, et sancta sanctorum restaurabuntur, et sacrificia offerentur. Sed si quis hoc credit, et quodammodo in mente comedit, sperans se eo tempore comedere, quod est impossibile, oblatio ejus non suscipitur, quia polluta, peccatum quoque contrahit, unde ait:Quaecunque anima tali se edulio contaminaverit,etc.Sed et si quid,etc.ORIG., ubi supra.Duos dies, quibus licet vesci carnibus sacrificii, etc., usque ad non ergo assumam nobis cunctorum scientiam.
(* Traductions européennes)